# Idea medicinae philosophicae 236

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/236

Quòd si coniugium stabile inuenerint impuritatum Tincturae, cum spiritibus mechanicis uentriculi, mixtione in foecundam Transplantationem desinente, relicta gubernatione innati Balsami, & proprijs officijs neglectis, morbidos Transplantationis fructus assiduè proferent: nec ulla Naturae uel innati Balsami industria tales affectus extirpari possunt, nisi Artis ministerio, externus Balsamus interno opem ferat. Validiores enim sunt spiritus Transplantationum authores, quàm innati. Ita ex morbis transeuntibus fiunt permanentes: ex affectu Rei, fit affectus Naturae: ex affectu in Diathesi, affectus in Habitu. Morbi enim omnes, qui ex mutilaginibus tartareis & impuritatibus corporeis (cuiuscunque naturae fuerint) imperfectè separatis contingunt, paulatim generantur. Clarioris doctrinae gratia, Colicae generationem describemus. Haec, ex mucilagine tartarea, stypticis & acetosis spiritibus permixta, hoc pacto producitur. Primum, spiritus mechanici uentriculi & intestinorum proprietates habent trium Principiorum, confluentes cum spiritibus praedictae inucilaginis. Itaque coeteris causis concurrentibus, ex quibus lithurgia facultatum humani corporis impediri solet, ut assumendorum, faciendorum, extrinsecus incidentium praeposte ro usu: separationes & expulsiones tartarearum faecum in uentriculo & intestinis detrimentum sentient, consumtisque faetibus illis sulphureis, momentaneis, stercoribus humanis, uel seorsim euacuatis, mucilagnosa impuritas opportunitatem nacta, radices collocabit, continuitatem & retentionem molientibus spiritibus, tam Rei quàm Naturae, id est, eorum qui in Anatomia intestinorum naturali uigent, & qui in excremento mucilaginoso sedem habent.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
