# Idea medicinae philosophicae 237

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/237

Radicibus hisce primùm positis, continua nutricatione (etiamsi errores non tam manifesti in Diaeta postmodum contingant) incrementa sument, donec digestis temporibus absolutis, efferuescentias uel paroxysmos, generationum comites ostendant. Oriuntur autem nonnulla semina subitò, & paroxysmos, efferuescentias uel ebullitiones praecipites proferunt, quamuis longa habeant silentia ac digestionum tempora. In his proprietates trium Principiorum Martiales, impetuosae, celeres, uniuersim per omnia penetrantes, potentes delitescunt: quales in spirituum fortium praeparationibus indies sensibus repraesentantur. Quaedam uerò sensim oriuntur, & symptomata praemittunt futurorum morborum signa, de quibus in multis Aphorismis loquitur Hippocrates. 3 Gg pocrates: Lassitudines spontaueae morbos praenuntiant: Non febricitanti cibi fastidium, oris amaritudo, inquietudo, purgatione opus esse significant: Si relinquitur sitis, oris amaritudo, uigilia, caros, &c. Continent huiusmodi semina proprietates languidiores, nec tanta celeritate & potestate praeditas: siue quia in superficiebus primis impuritatum habitent, nec tanta circulatione & digestione ad superiorum graduum fastigia reducta sint: siue quia spirituum praedestinationes debiliores sortita sunt: neque enim omnia astra potestate Martis insignita sunt, neque mineralia omnia, Arsenici ferociam imitantur, & maluas urticis & nappellis saepe uicinas uidimus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
