Latin
239
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 239
Unproofread scanNot analysed yet
Nec omnia quae Tincturarum potestate pollent, uitalia Elementa humanę Anatomię, spiritibus &uaporibus eiusdem naturae inquinare possunt: alioquin Colicae omnes, contracturas, spasmos, cordis palpitationes, syncopas, catalepses, confestim adducerent. Quapropter uniuersum corpus non inficiunt huiusmodi morbi, spiritibus eiusdem proprietatis cum radicibus, id est, stypticis, acutis, contrahentibus, dolorosa penetratione affligentibus: sed uicinas solùm partes, et alias, in quibus confluentiam inueniunt. Centrum enim habent, radices &mineras, ex quibus circumferentias, id est, spirituosos uapores tanquam circulos, ad certam distantiam proferunt, secundum potestatem radicum. Feruntur autem spiritus illi acuti &pontagiosi, potius per intestinorum orbes, quia continuitatem corpoream &consentaneam ibidem animaduertunt. Quod si regiones renum &uesicae, mucilaginibus tartareis obductae sint, impressione spirituum ex minera Colicae prodeuntium, ad paroxysmum incitabuntur. Ex ijsdem enim impuritatibus, quamuis separationum &exaltationum gradibus differentibus, Colicae &Nephritides proficiscuntur. Hinc tantus consensus Colicorum &Nephriticorum dolorum. Ad uentriculi quoque Anatomiam saepe perueniunt impressiones Colicorum pontagiosae, nauseam, uomitum, &alia uentriculi symptomata excitantes. Et quamuis Elementa corporis uitalia tam potentibus spiritibus, in leuioribus affectibus colicis &incipientibus, non inquinentur: peregrinis nihiloninus uaporibus ac febriculosis, assidue agitantur.