Latin
243
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 243
Unproofread scanNot analysed yet
Quia in explicatione naturalium facultatum, neglectis seminibus mechanicis spiritibus &trium Principiorum proprietatibus, phantasticis Elementis &nudis qualitatibus, actionum causas ascripserunt. Quòd si simplicitate sanitatis decepti, spirituum, seminum, radicum &Principiorum naturam ab Elementis &matricibus discernere non potuissent, atque hac occasione, uenia &excusatione digni essent: in morbis certè, ubi omnia ad extremitates ducuntur, &sincera saporum, salium ac proprietatum discrimina tam manifestè repraesentantur inexcusabiles planè sunt. Ipsi quoque proximas causas actionum, ubique inquirere iubent, &descensum à Generibus ad Indiuidua sine Specierum uel Differentiarum obliuione, gloriosa ostentatione praedicant. Qua igitur pigritia in Intemperiebus cum materia uel sine materia, biliosa, phlegmatica melancholica, sanouinea substiterunt?