# Idea medicinae philosophicae 243

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/243

Quia in explicatione naturalium facultatum, neglectis seminibus mechanicis spiritibus & trium Principiorum proprietatibus, phantasticis Elementis & nudis qualitatibus, actionum causas ascripserunt. Quòd si simplicitate sanitatis decepti, spirituum, seminum, radicum & Principiorum naturam ab Elementis & matricibus discernere non potuissent, atque hac occasione, uenia & excusatione digni essent: in morbis certè, ubi omnia ad extremitates ducuntur, & sincera saporum, salium ac proprietatum discrimina tam manifestè repraesentantur inexcusabiles planè sunt. Ipsi quoque proximas causas actionum, ubique inquirere iubent, & descensum à Generibus ad Indiuidua sine Specierum uel Differentiarum obliuione, gloriosa ostentatione praedicant. Qua igitur pigritia in Intemperiebus cum materia uel sine materia, biliosa, phlegmatica melancholica, sanouinea substiterunt?

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
