Latin
246
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 246
Unproofread scanNot analysed yet
Dicam ego, ex occursu &usu acidorum generari aciditatem, ex aciditate actiones laedi: &hoc adiungo: nisi in frigidorum occursu uel usu, adfuerit Chaerionium uel [GR]Αύναμνεις[/GR] quędam seminali Tinctura praedita, morbum nullo modo relinqui in corpore: in acidis, acerbis, amaris, acribus, salsis perpetuò adesse. Et adhuc arma deponere non uultis? Errorum occasionem duplicem reperio. Primam quia non intellexerunt naturam eorum fructuum uel impressionum, quas in Capitulo de corporum Principijs dixi magis repraesentare proprictates Elementorum quàm seminum. Alteram, quia Generationum &Trausplantationum doctrinam sine radicum ac seminum beneficio, nudis qualitatibus absoluerunt. Ita enim neglectis Principiorum proprietatibus, actionum proximis causis, qualitatibus &complexionibus omnia ascripserunt, ac Intemperies adduxerunt cum materia &sine materia: consultius utique fecissent, si mutata rerum uice, materias proposuissent cum Intemperie &sine Intemperie: materias dico uel radices, seminales Tincturas, quae interdum in spiritualibus solummodo corporibus magnitudine prope destitutis latent, sine corporeis impuritatum fructibus. Interdum uerò copiosas impuritates corporum producunt, siue continenter, siue percircuitus.