# Idea medicinae philosophicae 247

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/247

Saepe enim diximus, in Naturae officina ex spiritibus corpora produci, ex inuisibilibus inuisibilia. Neque miror eos in spiritualibus morbis, in quibus impuritates non adsunt, & in ijs, qui spirituum Tincturas obtinent non ita potentes uel sinceras, deceptos fuisse. Sed in Bulimia, lupina ac canina same, Intemperiem accusasse, hoc uerò admirationem omnem superat. Quae enim frigiditas, tantam ciborum copiam absumere potest? De caliditatis insaturabili fame & uiolenta consumtione saepe apud eosdem leginius. Frigidum ad omnes actiones ineptum fuit abolitarum & debilitatarum non deprauatarum facultatum causa. Aciditati famelicae & spiritibus insaturabilibus tales affectus ascribere oportet. Conquerentur plurimi, nos morborum multiplicare numerum, & obscuritatem rebus manifestis inducere. Intemperiem certe reiicimus. Instrumentorum uitia, & Continuitatis solutionem, inter morbos qui ex seminibus nascuntur & radices seminales in Natura habent, non referimus. Plura quoque morborum semina ponimus: neque quatuor qualitatibus ac humoribus, eorumque coniugijs & diuortijs contenti sumuel sed alius im puritatum species enumeramus, spi ienum propriteatibus comitatas. Nihiloninus Indiuiduas morborum species, prolixa nominum & symptomatu uarietate defifinitas, à multitudinis fastidio ac infinitatis metu liberamus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
