Latin
249
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 249
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ardores uel orexes uentriculi, colicos dolores intestinorum, dysurias, strangurias, nephritides, cephalalgias, cephaleas, hemicraneas, arthritides, podagras, ischiaticos dolores, genugras, chiragras, dentium dolores, &multos huiusmodi morbos, ex dolorosa symptomatum uehementia denominatos, ad unam eaudemque familiam reducentes, profitemur ex ijsdem seminibus &trium Principiorum proprictatibus generari, uentriculorum solum siue agrorum diuersitate distingui. Sic dyarrhocam, gonorrhoeam, catarrhos, sic febres uentriculi, hepatis, renum, sanguinis, synquiae, cerebri; &c. sic epilepsias uentriculi, uteri, synouię, sanguinis, uiscerum, &c. sic hydropes uentriculi, uteri, testium, capitis, ab Hippocrate etiam animaduersas, pulmonis quoque &cordis, ex quibus asthmatis &palpitationis mirabiles species, sic dysenteriam intestinorum, uentriculi, gulae, renum, uesicae, uteri, pulmonum, &similes morbos diuersis plurimisque nominibus insignitos, à multitudine ad unitatem reuo camus: Radicum &proprietatum similitudinem declaramus: Curationum communes leges &Indicationes adiungimus, analogiam locorum ac exaltationem seminum proprietatumque tam in symptomatum consideratione, quàm in remediorum administratione ubique conseruantes. Hippocratem quoque, si hoc aliquid ad laudem facit, testem adducimus. Ita enim scribit in libro Dehatibus: [GR]Ταννουοίων ἀπάσεων ὁ μὲντρόπος ὁ αὐτὸς. ὀδὲ τόπος διαφέρει. δοκέα μὲν οὖν τὰ νυσὴματα οὐδὲρ ἀλλάλοισιν ἐσικέναι, διὰ τῦν ἀλλοιότηε τακὶ ἀνεμοιότητα τῶν τόπωρ ἔτι δὲ αἱα τῶρνσνίων ἀπασῶν ενι ἰδικκὶ αἰτίη ἡ αὐτή. [/GR] Morborum omnium modus idem est, scilicet, qui ex ijsdem seminibus &radicibus proficiscuntur. Nequaquam enim specificas morborum differentias neglexit Hippocrates: quamuis ad unam communemque Ideam, omnes qui ex semine nascuntur, reduxerit: locorum uerò &Anatomiarum diuersitas officijs, proprietatibus ac subtilitatibus Mechanicorum spirituum dissidens, discrimen facit. De his satis. Recensuimus hactenus impuritatum differentias permixtas, resolutioni &coagilationi destinatas. Prater has aliae sunt, in quibus specificae uirtutes principatum obtinent, siue coagulatos siue resolutos fructus producant. Ex his generantur uermes, uonmitionis &diarrhecae quaedam species, ex laxatiuis &uomitiuis specificis dependentes, insamae, epilepsiae, &c. Tales morbi generantur ex specificis Tincturis impuritatum, quae sensium proprietates uiuersales ad terrae cuiusdam speciei pro creationem in [unreadable]eliisant[/unreadable] eodemque pacto matrices, loca &continuitates inuenium in Anatomia uentriculi ac intestinorum, proum antea explicauimus.