Latin
253
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 253
Unproofread scanNot analysed yet
Permixtis spiritibus, transplantantur inflammationum uel apostematum species, fiuntque pleuritides spuriae: non quia in musculis &carnibus, hepate, liene, pulmonibus, tunica costas succingente, uel alijs locis, radices collocent: sed quia spiritus pleuritidum authores peregrinis coniugijs obligantur. Ita Hippocrates libro De morbis &passionibus, uarias pleuritidis, peripneumoniae, icteri et similium morborum, species adduxit, in quibus symptomatum uarietatem nulla locorum uel humorum clientela explicare potest. Galenus longè diuersam inflammationum natiuitatem descripsit: corporum copia &tumorum magnitudine deceptus, Principia quoque corporea adiunxit. Etenim qui Generationum, Mixtionum &Transplantationum leges ignorant, ac spirituum potestates &uicissitudines non animaduertunt, CORPO