# Idea medicinae philosophicae 255

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/255

Nostram Philosophiam iamdudum à rusticorum censuris & societate seiunximus: coecutiunt enim sensus eorum ad contemplationem earum causarum, à quibus actiones humanę laeduntur uel debilitantur, tanquam oculi uespertilionum ad meridianam lucem. Ineptum igitur est illorum opem implorare in morborum demonstratione & causarum declaratione, à quibus actiones debilitantur. Si Intemperiem adiungut, similiter procedemus, iustissima appellatione Principium aliquod postulantes Reale, quod uiribus & potestate pollet, quod effectus producere possit, quod Scientiam habeat, praedestinationes & officia, essentiam quoque uitam & proprietates, quarum beneficio conspirare ac confluere possit, actionumque et passionum mutua uicissitudine, Generationum fluxus opportuna nutritione, mixtione augmentationeque moderari. Caliditatis, frigiditatis, humiditatis, siccitatis intensiones & remissiones in uanum adducent. Sunt enim umbrae rerum, quemadmodum colores, nec Radices habent, nec potestates: sed à Radicibus, ut & reliquae signaturae omnes profluunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
