# Idea medicinae philosophicae 263

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/263

Hisce Generationibus intellectis, carbunculi, anthracis, erysipelatis, & similium morborum natiuitates, ob uicinitatem & naturarum societatem, manifestę sunt. Multa hîc de Putredine dicerem, de corruptionum diuersis modis, de febrium differentijs, si operis propositi ratio admitteret, & temporis iniqua breuitate non premerer: quae omnia in Commentarijs nostris de Febribus, suis temporibus, candide studiosis communicabuntur, modo ueritatis iniquum odium tempestiuè deposuerint ij, qui claues Scientiarum in captiuitate detinentes, ipsi, non ingrediuntur, & intrare uolentes, quoad possunt, impediunt. Relictis nunc impuritatibus febrilibus, alias adjungemus, in quibus falium corrosiuorum proprietates uigent, quarum prędestinationes, in ulcerationes, erosiones, & tabidas consumtiones desinunt. Rarò in uisceribus: in intestinis, renibus, uesica, pulmonibus & alijs locis, quę tartarearum mucilaginu receptacula sunt, interdum confluentiam adipiscuntur. Quia proprietates trium Principiorum, ex quibus uiscera constituuntur, bolares & cachymiales Tincturas referunt, id est, sulphureas, obtusas, sine manifesta praesentia corrosiuorum spirituum. In sanguine uero, carnibus & synouia, agros opportunos habent. Balsamus enim, siue Mumia sanguinis, carnium, synouiae, potentibus uitalibusque salium Tincturis pollet, quae tamen dulces sunt, consolidatiuae, unitatis custodes.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
