Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 272
Unproofread scanNot analysed yet
De humoribus, partes illas, quae obnoxiae sunt educationibus fructuum podagricorum resolutorum, quas nos dicimus matrices, quia generis affinitatem habent, cuius ministerio hospitem errantem admittere possint, in quibus proprietates trium Principiorum confluentes cum Tincturis podagricis continentur: ferius ocyus, ad suspectas partes peruenient resolutiones podagricae, à radicum mineris, prout resolutorum fructuum coagulationes, crassitie, tenuitate, lentore, subtilitate, penetratione, &similibus signaturis, inter se distinctae fuerint. Iam tormenta incipient, inflationes, tumores, calores, rubores: durabitque haec symptomatum miseranda carnificina, donec efferuescentiae spirituum cessauerint. Tunc uerò soluta Tincturarum sicca &acuta coagulatione, sudores, madores, uel insensiles transpirationes desideratam quietem restituent. Tales sunt progressiones generationum ex radicibus podagricis, in sanguinis Anatomia fundatis.