Latin
RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum, uel cuius, incuitabilem necessitatem; Hippocrates, libro De flatibus, ita exposuit: Spiritus necessitas mortalibus omnibus tanta est, ut quamuis alijs omnibus abstineat homo, neque cibum sumat neque potum, possit tamen dies duos, uel tres &plures, ducere: si cui uerò spirituum meatus, per quos in corpus ingrediuntur, intercipiantur, momento unius horae moritur. Rursus, à coeteris operibus feriantur homines, à spirandi uerò functione nulla animalibus requies conceditur. In utero quoque &Generationum initijs, prima necessitas est spirituum, occultae respirationis &pulsuum ministerio attractorum. Quamuis autem inuisibile sit hoc alimentum, neque signaturis uel qualitatibus ijs praeditum, ex quibus discrimina alimentorum inferioris globi constituta sunt, nihilominus consentaneis &proprijs signaturis non destituitur. Cibi ac potus differentias, ex saporibus, consistentia, crassitie, tenuitate, lentore, colore, facili &difficili digestione, ac similibus qualitatibus deduximus: spiritus uerò, &resolutiones fructuum superioris globi, nec dulces, nec acidae, nec amarae; nec austerae, nec albae, nec nigrae existunt. Odorum signaturas saepe admittunt. Crassitiem quoque et turbulentam aëris confusionem saepe accusamus.