# Idea medicinae philosophicae 280

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/280

In his fructibus, nullae insignes spirituum proprietates uigent, sed ad eorum corporum naturam accedunt, quae diximus Elementorum proprietates potius referre quàm seminu, in Capitulo De corporum Principijs & Elementorum permixtorum natura. Itaque ad certas classes, totam uarietatem fructuum superioris globi & alimentorum spiritualium hoc pacto reducemus. Resolutiones coelestium & aëreorum seminum; aut conditiones nutrimenti sinceras referunt, in quibus nullę proprietates medicamentosae uel uenenatae, nec sensu nec effectu deprehenduntur. Tales plurimas & frequentissimas esse diximus, ob salutem animantium, & continent aquarum dulcium, tritici, hordei, lactis, uini proprietates, quibus, tanquam domesticis alimentis, spiritus uitales assiduè reficiunt. Aliae resolutiones, admixtas habent Tincturas & proprietates medicamentosas, sed leues. In singulis anni temporibus, & hae frequentes existunt: lactucarum, cassiae, mannae, uini meracioris, aceti, agrestae & similium signaturas referentes, ex quibus catarrhi, tusses, horrores, & leuiora temporum symptomata proficiscuntur. Nonnullae uerò medicamentosae planè sunt, in quibus, opij, mandragorae, cicutae, solani, scammoneae, agarici, flammulae, persicariae, aronis, uitrioli, aluminis, proprietates ostenduntur, ac morbos pariunt temporum tempestatumque comites, de quibus sępe loquitur Hippocrates. Postremò sunt resolutiones syderum, in quibus, uenenatę proprietates, arsenici, auripigmenti, sulphuris, doronici, aconitorum, nappelli, manifestis effectuum testimonijs demonstrantur. Hinc Epidemiae consuetę, si certas astrorum reuolutiones & temporum insitas praedestinationes sequuntur.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
