# Idea medicinae philosophicae 281

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/281

De inconsuetis, postea, in Generatione nouorum morborum, dicemus. Atque hae sunt differentiae & conditiones seminum ceelestium, à quibus morbi proficiscuntur. Generationum & Translantationum progressus, seminum naturam imitatur. Quemadmodum enim saepe ostendimus, in Generationibus & Transplantationibus inferiorum Elementorum, citius & potentius omnia persici, si Tincturae & proprietates radicum ualidae sint, si frequenter & continuè adnibeantur, si confluentiam ac locorum lamisiaritatem inuenerint: ita quoque superiorum seminum resulutiones, si ualidissimis Tincturis pręditę sint, diuque durauerint, si disposita & opportuna corpora inuenerint, Transplantationes plurimas & potentissimas subito absoluent, morbosque Epidemicos proferent: debiliores uerò resolutiones, proprietatibus languidis comitatę, nisi frequenter & assiduè contingant, ac confluentiam inuenerint, frustra uenient, pauciores quoque afficient: quae mediae inter has existunt, effectus analogos proferent.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
