# Idea medicinae philosophicae 282

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/282

Quia uerò semina morborum superioris globi, in resolutionibus spiritualibus ac uitalibus deferuntur, ubi corpora inuenerint proprietatibus trium Principiorum uitalibus conspirantia, & hospites admittentia, continuò Tincturas & impressiones introducunt, radicesque seminarias agunt, fructuum resolutione, digestis temporibus prodituras. Impressiones syderum debiliores, quae frequentissimae sunt, & necessarias temporum uicissitudines moderantur, quarum radices, pluuias, uentos, serenitates, calores, frigora, rores, Etesias, halcyonios, zephyros producunt, ubi intemperatae fuerint & intempestiuae, morborum semina in corporibus introducere possunt: tempestiuae uerò & moderatae earundem resolutiones salubres existunt: haud secus ac alimentorum etiam salubrium, immoderatus uel intempestiuus usus, morbos gignit, moderatus uerò, sanitatem & uitam tuetur. Hinc sit, ut temporum tempestiuis constitutionibus immutatis, morbi consentanei sequantur. Et huc referri debent libri Epidemiorum Hippocratis, in quibus temporum constitutiones primùm describit, & intemperatas ac intempestiuas syderum resolutiones: deinde symptomata & morbos subiungit, temporum constitutionibus & Transplantationibus superuenientes. Impressiones uerò & fructus coelestes, non calefactione, humectatione, exiccatione, refrigeratione, morborum causae fiunt, sed quia proprietates & Tincturas trium Principiorum introducunt sulphureas, mercuriales, aluminosas, acetosas, urticosas, mannę potestatibus insignitas, lactu cosas, papauerinas: uel, si placet, febriles, catarrhosas, podagricas, tabidas, pleuriticas, &c.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
