Latin
286
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 286
Unproofread scanNot analysed yet
dissimilis natura, &fructuum diuersitates, ex Elementis superioris inferiorisque globi prodeuntium, morborum signaturas uariant. Febres enim quae ex resolutionibus et impuritatibus leuioribus fructuum coelestium generantur, citò soluuntur, mansuetę sunt, nec crassas coagulationes in corpore admittunt: symptomata quoque leuia proferunt, nisi semina febrilia inferiorum Elementorum, cum coelestibus conspirauerint. Sic parotides, ex leuioribus resolutionibus superiorum Elementorum (medicamentosis, scilicet, non planè uenenatis) dependentes, sine uehementibus doloribus, sine sebribus malignis contingunt, ad suppurationem non perueniunt, sed occultè euanescunt. Sic catarrhi, pleuritides, tabes, eandem analogiam retinent. Neque hoc pacto morborum gradus intelligi debent, ut morbi omnes ex coelestibus seminibus orti, grauissimi sint, &supremorum graduum, ex terrestribus uerò, leues &primorum graduum, producantur. Paria paribus conferri debent, analoga analogis, si ueritatem tueri uelimus. Ita melissae coelestes, potentiores erunt terrenis, urticae similiter, papauera, &c. Arsenicum coeleste, uehementia, uelocitate, penetratione, Tinctura, aqueum longè superat, &fuiminis instar agit, mortales que omnes momento tolleret, nisi aliorum fructuum resolutione &commixtione pernicies retunderetur. Atque sic, ratione spirituum proprietatumque spirituales impressiones comitantium, coelestia terrestribus uidentur esse fortiora, &superiorum graduum. Rursus, si duplicatorum corporum perniciem &porestatem consideres, terrestria ac aquea, coelestia longè superabut, sed non tam latè serpent; neque tam communes effectus producent.