Latin
288
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nonnullis locis, perpetuò autumni temporibus uigent tertianae febres, erraticae, continuae, interdum perniciosae, catarrhi, tusses: alibi menstruorum suppressiones. Strumosi morbi &similes, tempora non habent, sed continenter durant. Sunt &alia astra his occultiora, quae mundana coniugia perpetua aspernantur, temporum nihilominus praedestinationes cusfodiunt, quibus aduentantibus, fructuum efficaci ualidaque resolutione, inuisam nouitate rebus inducunt, durabilem uel momentaneam, iuxta Tincturarum, Scientiae, &praedestinationis, conditiones. Hinc nouorum morborum Generationes dependent. Nec solùm in inferiori globo uigent resolutiones talium astrorum, sed etiam in superiori. Quemadmodum uerò uisibilium astrorum distinctas proprietates, officia, tempora, indies conspicimus: ita inuisibilium distinctiones, praedestinationum &resolutionum uarietates, admirari non debemus. Scientiae, uitae, potestatis, termini, durationis, obedientiae insignia, inuisibilia, utpote fontibus uiciniora, uisibilibus procul dubio eripient. Sic morborum mortisque Anatomiae nouae, in mundanam scenam, singulis seculorum reuolutionibus, introducuntur: interdum euanidae, momentaneae, sine Tinctura permanente, ex quibus Transplantationes steriles apparent, ut pestis insuetae species, subitò accedentes &desinentes.