Latin
290
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 290
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his alibi. Qui morbi artificum proprij sunt, ut metallicorum fossoribus, Separatoribus, Aurifabris, salium, aluminum, aquarum fortium Praeparatoribus, ex Endemijs intelligi debent. Proficiscuntur enim ex resolutionibus spirituum &radicum Mineralium, alimentumque spirituale inquinant, ac morbos producunt, in pulmonibus, articulis, neruis, carnibus, ligamentis, synouia, uentriculo, uisceribus, coagulatos uel resolutos, iuxta praedestinationem spirituum, à quibus semina acceperunt. Ita contemplationem de Generatione morborum hoc tempore claudemus, collectamque supellectilem coniungentes dicemus: MORBOS EX SEMINIBVS PRODVCI, SEMINAQUE ET RADICES IN NATVRA HABERE. NON IN CERTIS QVIBVSDAM INDIVI