# Idea medicinae philosophicae 290

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/290

Sed de his alibi. Qui morbi artificum proprij sunt, ut metallicorum fossoribus, Separatoribus, Aurifabris, salium, aluminum, aquarum fortium Praeparatoribus, ex Endemijs intelligi debent. Proficiscuntur enim ex resolutionibus spirituum & radicum Mineralium, alimentumque spirituale inquinant, ac morbos producunt, in pulmonibus, articulis, neruis, carnibus, ligamentis, synouia, uentriculo, uisceribus, coagulatos uel resolutos, iuxta praedestinationem spirituum, à quibus semina acceperunt. Ita contemplationem de Generatione morborum hoc tempore claudemus, collectamque supellectilem coniungentes dicemus: MORBOS EX SEMINIBVS PRODVCI, SEMINAQUE ET RADICES IN NATVRA HABERE. NON IN CERTIS QVIBVSDAM INDIVI

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
