Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 296
Unproofread scanNot analysed yet
Neque circuituum signaturae difficultatem expediunt. A ueritate alienu est, tertianas omnes in hepate, quotidianas in uentriculo, quartanas in liene, fomites obtinere. Excrementa quoque (nisi artificiosa separatione ad incudem reuocentur, idque non semper) dubitationem inexplicatam relinquunt. Scio interdum in his morbis, usque adeo manifesta, perpetua, &certa esse matricum, locorum uel minerarum signa, ut plebeios etiam non lateant. Et tertianam febrim, quę in uentriculo radices monientaneas posuerat, uidi ego aliquoties per uomitum reiectam, in forma uiscosae &uiridis mucila ginis, nitrosa ac sulphurea amaritudine aegrotum fatigantis. Quę mucilago posteaquam reiecta erat, etiamnum uitalia motus uestigia, febrili horrore aliquantisper demonstrauit, magna astantium admiratione, quam auxit aegrotus, inexpectata hilaritate, sanctè affirmans se febrim reiecisse: idque subita uirium restitutione &symptomatum propulsatione testabatur. Nos uerò stultè ueritatem risimus, Galenicis decretis, ijs temporibus imbuti, apud quem didiceramus, febrim esse calorem in corde accensum, intemperiem calidam &siccam, quae per uomitum reijci nullo modo posset. Alios quoque uidimus, in quibus febrium seminaria in uentriculi Anatomia radices altius egerant, nec una uomitione reijci poterant, in quibus manifesta et perpetua testimonia, fomitis uel minerae in uentriculo fundatae, aderant. Quartanae quoque febris radices, in renum Anatomia legitimis indicijs saepe deprehenduntur: pręcipuè ubi partes nicinę, hepar scilicet, lien, mesenterium, uentriculus, ab impuritatibus immunes fuerint.