# Idea medicinae philosophicae 302

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/302

Media uerò, in quibus spirituum coniugia etiamnum uigent, difficilius euelluntur, Pri icipia, Radices, Semina, ab Elementis & matrieibus suis difficillime. Rursus lo ex postremorum, quia coagulationem corpoream obeinent, & passionibus ac affectibus corporum subijciuntur, facilè deprehenduntur: corporeis quoque analogismis, fensirum ministerio procedenti bus inquiruntur, ut ab actione laesa, & excrementis, à dolbris specie & situ, à tumore, ac aliis accidentibus proprietates morborum consequenubus. Sic ensin deprehenditur, ipiricus arsenitales diuersoria inuenisse in regione pectoris, prasculorum, membranarum, arteriarum, neruorum, uenarum, carnium, aëris, & ossium intercostalium, ex tussi, dolore lateris pungente, sputo eruente & puruleto Inregionehepatis, ex praedictis inditijs in dextro hypo condrio apparen tibus, ex alui excrementis, & doloris spene Podagrę, cancri, cephaleae localultima, ipsi agroti magna anxietate ostendunt. Sed in omnibus morbis, haec generationum continuatio & series non deprehenditur. In melancholia enim, epaepsia, manis, non fit gentratio substantiae plane corporeę, foecundae, uel perma nentis, & propterea tales morbi longe iliter in locis collocandi & inquirendi sunt. Sic in generationibus terrenis, aliorumque Elomentorum, quaedam semina,, in tribus locis consistunt in Elementorum abyssis, in Indiuiduis, & inpro priè in horum corporibus demortuis: quaedam uero nullum post se relinquut corpus, sed unà cum uitalibus Tincturis & uesolutionibus, tota abeunt in dissolutionem, ut in metaoris ferè omnibus & generationibus superioris glopi apparet.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
