Latin
DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 310
Unproofread scanNot analysed yet
Tales ex Mineralium familia peti debent. Nuntios, uerò praeparare, itineri accommodatos, &innoxios reddere, à carceribus &captiuitate expedire, hoc opus, hic labor est. Qui hanc prouinciam difficultate perterritus recusauerit, frustra morborum loca inquirit. Similiter in febribus, si mannae, cassiae, dia cah oliconi, agarico, rhabarbaro, scammoniatis, &similibus obtemperauerint, argumentum est, earum radices in partibus foueri, quarum Elementa &Principia debilia sunt, ut in uentriculo, intestinis, mesaraicis, uel superficialiter in potentiorum partium Anatomijs, ut in renibus, sanguine, uisceribus, synouia, receptas esse, idque ob Tincturarum debilitatem radicibus &seminibus inhaerentium. Quòd si talium remediorum impresstiones neglexerint, in partibus fouebuntur, quarum Elementa &Principia, ualidiora existunt: uel si debiliorum Anatomias occupauerint, radices profundas posuerunt, &longa circulationis digestione, seminum suorum Tincturus ad exaltationem perduxerunt, superficiebus illis consuntis &relictis, quae purgationibus per aluum uel uomitum tolluntur. Itaque nuntios subtiliores requirunt, non semper ex Mineralium familia desumtos, saepe ex Vegetabilibus praeparatis, ex altatis, &ad potentiores gradus deductis. Horum remediorum praedestinationes, urinas, sudores, mouent, et subtiles consumtiones moliuntur, quibus officijs, febrilium radicum occulta diuersoria patefaciunt, gradus quoque &exaltationes Tincturarum febrilium. Atque haec est uera Methodus in inuestigatione minerarum morbosarum.