# Idea medicinae philosophicae 314

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/314

Tria enim haec, Causae scilicet antecedentes, Morbi, & Symptomata, non differunt Genere, essentia, uel proprietatibus specificis, sed potestate uel actu solùm: quemadmodum Medicus dormiens, à uigilante: sulphur non accensum, ab accenso: sal non resolutum, à resoluto: mercurius non sublimatus, à sublimato: quemadmodum non matura, à maturis: ascendentia, à quiescentibus: exaltata, à delitescentibus: astralia uel in actum reducta, à seminalibus, uel in potestate manentibus: quemadmodum semen caninum, à cane differt: saluiae, à saluia: urticae, ab urtica. Quia igitur talia in corpore continentur, quae putredine, digestione, separatione, exaltata & in actum reducta, febrilia symptomata perpetuò producere solent, si nomina ijs imponenda sunt, unde quaeso, nominum insignia mutuabimur? Ex Radicibus proculdubio, & proprietatibus innatis, perpetuis, specificis, siue actu nunc appareant, siue in potestate radicum delitescant. Hac lege dicemus in corpore latere radices, semina, impuritates Nitrosulphureas uel febriles, quae digestis temporibus separatae, exaltatae, suscitatae, accensae, uel in actum reductae, horrores, rigores, frigiditates, somnos narcoticos, calores in corde, pulsuum alterationes, producere possunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
