# Idea medicinae philosophicae 321

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DVIS SEORSIM, SED ALIORVM RADICIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/321

Quia uerò in febribus, tempora Digestionum & Resolutionum manifestissima sunt, & circuitus paroxysmorum constantes, consideratione dignum est, qua ratione, regionum, aetatum, sexuum, alimentorum consuetudinum neglecto discrimine, quartani, tertiani, & quotidiani circuitus perpetui & constantes, in tanta agrorum & seminum diuersitate, custodiri possint. Principiò causae communium & frequentium morborum occurrunt, seminum uidelicet copia, nascendi facilitas, locorum opportunitas. Haec omnia in febribus interm utentibus concurrunt. Semina enim & impuritates febriles, sulphureae nitrositates, in omnibus alimentis copiosissimae inueniuntur, in uino, pane, leguminibus, carnibus, piscibus, cereuisia, oleribus, Italicis, Hispanicis, Germanicis, Anglicis, Arabicis, Asiaticis, Indicis, & omnium nationum alimentis. Rursus, in corporibus iuuenum, senu, mulierum, uirorum, Italorum, Danorum, Germanorum, nobilium & rusticorum, separari debent in horas tales impuritates ab alimentorum puritate. Frustrata separatione, ob errores & delicta uiuendi frequentissima, semen relinquitur: loca consentanea, reperita impressionum assiduitate constituens: quibus receptum, digestiones & fermentationes, breues non difficiles, ad exaltationem, fructuum resolutiones, ac efferuescentias tius requirit.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
