Latin
324
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 324
Unproofread scanNot analysed yet
Dico, illam haterogentitatem, non esse in specie, sed in gradibus, non quia radix contineat Tincturas diuersarum specierum, sed quia continet Tincturas, efflorescentia fructuum in lucem prodituras, alias maturitati uiciniores, alias uerò remotiores. Inde fit, ut hodie, partes maturae effloressant: cras, perendie, uel tertio die, quibus secundae maturitatis sortes obtigerunt: tertio circuitu, quae praedestinationes tertias accęperunt. idque continenter, in consumtionem omnium Resolutionum, in reuolutione radicis definitas rum. Ita nonnullae radices, quarto circuitu, debitum naturae perficiunt, &in consumtionem, fructibus exhaustis, abeunt: nonnullae, septimo, decimo, decimoquarto, uigesimo, &c.