# Idea medicinae philosophicae 324

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/324

Dico, illam haterogentitatem, non esse in specie, sed in gradibus, non quia radix contineat Tincturas diuersarum specierum, sed quia continet Tincturas, efflorescentia fructuum in lucem prodituras, alias maturitati uiciniores, alias uerò remotiores. Inde fit, ut hodie, partes maturae effloressant: cras, perendie, uel tertio die, quibus secundae maturitatis sortes obtigerunt: tertio circuitu, quae praedestinationes tertias accęperunt. idque continenter, in consumtionem omnium Resolutionum, in reuolutione radicis definitas rum. Ita nonnullae radices, quarto circuitu, debitum naturae perficiunt, & in consumtionem, fructibus exhaustis, abeunt: nonnullae, septimo, decimo, decimoquarto, uigesimo, &c.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
