# Idea medicinae philosophicae 332

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 332. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/332

Tactum sanè omnibus sensibus communem concesserunt Philosophi. Neque ullam actionem uel passionem sine tactu fieri posse, asserunt Peripatetici, confirmant Platonici. Sapores uerò, amaros, atidos, austeros, acres, linguae dolores inferre differentes, etiam pueri sciunt: catarrhos, dolores salsos producere, & salsedine asperam arteriam ac pulmonum cannas fatigare, multi aegroti conqueruntur. Facilius quoque intelligitur dolores colicos ex acetosiscimis, pontagiosis, & acutissimis Tincturis per omnia penetrantibus proficisci, quàm si ex frigiditate (quę tanta in uiuente esse uix potest, ut tam immanes dolores ciere possit) siccitate uel asperitate, oriri dicantur. Ex esu acidorum, dentes & giugiuę dolent, dolorisque speciem nomine insigniunt ex saporum proprietatibus desumto. Rursus, usu salsorum, lingua, palatum, gula, dolent, dolorisque diuersam à priori speciem, diuerso quoque nomine exprimunt homines ita affecti. Dicunt enim se tristi sensu, id est dolore, eoque salso, laborare. Idem contingit ex usu acrium, ut zingiberis, piperis, aronis, persicariae, &c, amarorum quoque, ut absynthij, fellis, centaureae. In omnibus sanè, differentes dolorum species representantur, saporum proprietatibus cohaerentes. Quòd si similes dolores, proprietates, in alijs quoque partibus contingant, quis similibus affectionibus, causis, effectibus, similia nomina rectè accommodari posse negabit? Neque proprietares, et obiecta sensuum ea ratione confundentur. Linguae officium est, saporum discrimina interpretari, affectiones uerò, & impressiones saporibus cohaerentes, non solùm lingua, sed & aliae multae partes, etiam inuitae, percipient.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
