# Idea medicinae philosophicae 335

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/335

Pulsuum motiones, ordinatas & naturales antea diximus à spiritibus uitalibus proficisci, non à corde uel arterijs: Ablatis enim spiritibus, uel silentibus, arteriae uel eor, in aeternum, non mouebuntur. Itaque à spiritualibus Tincturis & uaporosis resolutionibus morborum transplantantur, & admixtione sprrituum narcoticorum, quales in principijs paroxysmorum febrilium resolui diximus, tardi redduntur, parui, contracti, pigri, quia stypticauis, & frigida, cum narcoticis spiritibus uel uaporis bus coniungitur. Accenso sulphure febrili, quia celeres motus habet & magnos, similiter alterantus pulsus, & inaequales tedduntur; ob adm ixtionem peregrinarum. Tincturarum, in quibus est potestas contrahendi, exiccandi, calefaciendi. Immutantur pulsus à resolutionibus & spiritibus omnium morborum, qui uitalia Elementa penetrare, inquinare, & afficere possunt, & secundum proprietates spirimum resolutorum, uitalibusque Elementis perm iatorum, mutabuntur pulsus. Horum proinde proprietatibus & legibus obtemperabunt necessitates & instrumenta. Robusti pulsus, qui digitorum carnes ualidè feriunt, & iusta profunditate ingrediuntur, obscruandi sunt. Indicant enino Elementa uitalia non esse admodum inquinata, nec potentibus Tincturis hostilium spirituum occupata, nisi in arsenicalibus, auripigmentalibus, antimonialibus, nappellosis, & similibus morbis, ut in peste, pleuritide, febribus malignis.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
