# Idea medicinae philosophicae 340

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/340

Huiusmodi mixtiones, Indiuiduorum sunt, Speciei uel Radici inseparabiliter non cohaerent, nec necessariae, natura & natiuitatis ratione nisi temporis diuturnitate coniugia inseparabilia contraxerint. Siue igitur haereditario parentum semine, siue alimenmorum culpa, siue exteruarum impressionum miuria, impuritates & radices morborum in humanam Anatomiam introducantur, Medicinam in Natura habent, cuius beneficio separari possunt, resolui, aboleri, illa sa & constante radice prima, specifica, & pura, humanae naturae. Leuioribus remedijs auferuntur, ultimarum uel postremarum mixtionum impuritates, quae alimentorum eutguo breuique deficto, uel temporum mutationibus consucos, inplantantur. Potentiora uerò requiruntur adiprimas, haereditarius, connatas impuritatum mixtiones tollendas. Quocirca nec podagrae, nec hydropes, nec leprae, nec epilepsiae insanabiles sunt, siue haereditariae, siue alimentarię existant, siue leuiores, siue grauiores, siue incipientes, siue confirmatae, nisi occulta praedestinatione, mortalibus incomprehensa, insanabiles euadant. Accidentia superuenientia, & morbi secundarij, uel laesiones, ut calculus adamantinus in uesica, bolus consumatus in hepate uel liene, tophi podagricorum lapidescentes, remediorum ope uix resoluuntur. Carnes quo quoque in ulceribus corruptae non restituutur, quia uitae continuitatem amiserunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
