Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 342
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec symptomata morborum, hi effectus, non impediunt, quominus radices, causae, principia, à quibus diuturna temporis decurasione proficiscuntur, remedijs tolli possint. Quid quid in Natura radices habet, quidquid seminales Tincturas Transplantationum authores possidet, quid quid mixtione peregrinas prouincias occupauit, separationi obnoxium est, &leparatores, praedestinationum abbreuiatores, durationum, magnitudinum, colorum, saporum, coagulationum Transplantatores &destructores obtinet: alioquin Transplantatio nomen inaneerit sine subiecta re. Vt autem consilia curationum, &Indicationum rationes, rectius intelligi possint, sanationum Ideas, morborumque differentias, hisce contemplationibus opportunas, Remediorum facultates, &agendi modos, ordinatè proponemus. Quibus declaratis censuram Indicationum diuersarum sine iniuria breuiter instituemus. Sanationes quae manuum ministerio perficiuntur, ut luxatorum artuum repositiones, fracturarum conuenientes deligationes, sectiones, ustiones, uenarum incisiones, scarificationes, &similes operationes, artificiales planè sunt, externae, corporum agilitate, exercitatione, &consuetudine, potius quàm Naturae potestate, absoluendae. Aegritudines quoque, uel morborum lęsiones, hisce curationibus obtemperantes, externae sunt, sensibus subiectae, in quibus communi sensuum iudicio insinuantur agendi rationes, id est, repraesentantur Indicationes etiam rusticis, habilitas uerò, consuetudo, &exercitatio perficiendi propositi, artifices constituit, qui gloriae &auaritiae stimulis incitati officijs suis saepe abutuntur, secantes, urentes, &extrahentes, ubi nec sectione, nec ustione, nec extractione opus esset. Quia uerò fracturis, contusionibus, &luxationibus, saepe superuenerunt symptomata, ut inflammationes, exulcerationes, dolores, &fluxiones, non solam repositionem uel deligationem sufficere, sed remedijs, &Naturae adminiculo opus esse intellexerut. In his symptomatibus obscurę erant causae, nec sensuum externis &nudis coniecturis, agendorum rationes statim demonstrabantur. Itaque subtiliore inquisitione causas &generationes symptomatum, uel ipsi quęsiuerunt, uel à prioribus quęsitas acceperunt, remediorumque naturas ac facultates talibus affectionibus resistentes.