Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 347
Unproofread scanNot analysed yet
Potestates quoque horum spirituum differunt, nec omnes qui subtiliores sunt, ualidioribus quoque proprietatibus insigniuntur, neque morbi omnes qui in sanguine, synouia, carnibus, uisceribus consistuns, grauiores sunt ijs, qui in uentriculo, intestinis, uel mesenterio fundantur? alioquin frustra adhiberentur spiritus Vegetabilium in morbis sanguinis &remotarum partium. Tales actiones, &actionum authores intelligere oportet, priusquam Curationum leges explicari possint. Morborum quoque differentias &proprietates praemittere eon uenit, quas antea ex impuritatum diuersis seminibus deduximus, inhaerentium in Balsamo uitali et Mumia partium humani corporis, quae ablui, resolui, &consumi debent, remediorum consentaneis spiritibus. Declarauimus enim, morbos ferè uniuersos radices habere similes, locis solùm differre, adeoque morborum summa genera, primas radices, ad quas reliquae, tanquam ad fontes &principia reducuntur, non esse multas. Hîc uerò quatuor morborum omnium Monarchas constituemus. impuritatum radicibus manifestè differentes. Ad horum deinde familias, morbos reliquos obscuriores, inferiores, debiliores, &imperfectos, magna curationis commoditate, reducemus.