# Idea medicinae philosophicae 348

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/348

Quaecunque enim morborum semina in humana Anatomia fructus & symptomata proferunt, asfinitatem habent uel cum Le, pra, uel cum Bodagra, uel cum Hydrone, uel cum Epilepsia. L eprae insignia gerunt, ultera omnia, pruritus, scabies, alopeciae, furfures, squammae, scissurae, cutis foeditates, pustulae, malum mortuum, & similes affectus. Podagrae signaturas ostendunt, colicae, nephritides, orexes, dentium dolores, arthrindes, dolorifice, fluxiones, cepbaleae, hemicraniae, &c. Hydropis affines sunt febres omnes, apostemata, icteritiae, cachexiae. Ad Epilepsiam referuntur, catarmi, paralyses, palpitationes, cordis, spasmi, uertigines, melancholiae, anoplexiae, suffocationes uterinae, & uicini morbi. Transplantationes, quoque horum considerare utile est: Conspirant inter se omnium morborum radicales impuritates, & mixtiones Transplantationum authores, facilè admittunt. Ita saepe conspisiuntur tatarrhi, podagrici, paralysss lepross, apostemata icteritie, cach exiae, ulcerosis proprietatibus inquinatae, febres anthriticae, paralyticę, catarrhosę, ad prędęstinationes leprosas inclinatae. Sic nouorum morborum resolutiones, sine Transplantationes constituant foecundas isnie euanescentes, uel subitò uel tardè, ut morbi Gallici sudoris Anglici, pestis pętechiosae, prunellae, dysenteriae, pleuritidis, & similium Tincturae Epidemicae, in radicibus, antiquarum impuritatum inplantatae (cum ijs enim confluunt) mirabili mixtione adulterinas morborum species proferunt, symptomatum.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
