Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 351
Unproofread scanNot analysed yet
Horum beneficio discernuntur morbi Dependentes, secundarij, à solitarijs &primis, in quibus somitenac Fincturae, aliunde non accedunt, quę recidiuis &inexpectatis paroxysmorum recursionibus, curationes reddum difficiles. Temeritatem quoque eorum Medicorum accusant, qui Indiuiduae particularitatis remedia interdum nacti, posteaquam febrium quartanarum uel tertianarum, icteritiae, adulterini hydropis, podagrę, epilepsiae, &c, curatores extiterunt, gloriosa ostentatione, immerita remedia infamarunt. Quia enim in alijs morbis qui leuiores censebantur, frustra exhibita, opem denegarent, abutertium errores &peccata sustinere cogutur. Neque enim ita ad Specierum &Generum prouincias exaltantur remedia, ut si hydropes adulterinos curarint, etiam inferiores omnes morbos euincent, ut febres, caches xias, icteritias: neque si quartanas aliquando abstulerunt, etiam tertianas "idianas omnes auferent: sed quartanarum, hydropum, &similium morborum radices, semina, Elementa, tempora, minerae, exaltationes, antea considerandę sunt, &remediorum naturae ordines, praeparationes, exaltationes, gradus, compositiones, &c. Ita enim iustius prouinciae distribuentur, &latiora imperia, potentioribus Curatoribus aequissimè concedentur.