# Idea medicinae philosophicae 355

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/355

Vitalia enim Elementa tingunt, ad quę radices ipsae, in silentijs & digestionum temporibus, uix perueniunt, & syncopas, uirium resolutiones, palpitationes cordis, anxietates, inquietudines, deliria, uigilias, somnos narcoticos, fluxiones breui mortem allaturas, intollerandos dolores, calores ardentissimos, frigiditates extremas, sitim intollerandam, interdum lupinam famem, & similes calamitates adducunt, aegrotumque in extrem o discrimine constituunt, mortis horrendis & certis nuntijs repraesentatis. Quocirca curationes, quae corroboratione, sedatione, & mitigatione absoluuntur, tutiores sunt, praestantiores, altiores, utpote ad Balsami innati naturam ac proprietates propius accedentes, & quoad fieri potest cum prioribus curationum Indicationibus, id est, cum purgantibus, resoluentibus, abluentibus, cum ureticis, diaphoreticis, & mundificantibus, misceri & coniungi debent. Hoc ordine continentur anodyna, somnifera, humectantia, calores & sitim resoluentia, fluxus sedantia, sanguinis missiones, quae morborum exaltationes impediunt, euacuant, fluxus retrahunt, inflammationes, dolores, & symptomata leniunt, & aliae quoque machinationes his uicinae, ut scarificationes, hirudinum, cucurbitularum appositiones, balnea fomentationes, restaurantia, confortantia, mitigantia. Tales proprietatens in Vegetabilibus, Mineralibus, & Animalium partibus plurimas inuenimus, sed quae praeparationes, separationes, & exaltationes requirebant, anteaquam latentes & ligatas uirtutes explicare poterant. Frustra oxyrhodinum, cum unguento populeo & papauerino, ad uigilias mitigandas, saepissime adhibuimus. Periculosas opij & opiatorum exhibitiones saepe exhorruimus. Ridiculi aliquoties fuimus in podagricorum doloribus leniendis, cum unguento rosaceo, liliorum alborum, pinguedine anserina, humana, taxi, uulpis. Sitim febricitantium & intollerandos calores, syrupis acetosis, acetositate citri, aceto granatorum, epithematis cordialibus, sedare, in uanum conati sumus. At uerò, posteaquam praeparationes Philosophicas, & separationes puri ab impuro didicimus, fatuitates, errores nostros, & stolidas persuasiones, salubri poenitentia irrisimus. Hisce remediorum ordinibus constitutis, & debitè ex Vniuersalis curationis proprietatibus deriuatis, ut perfectius curationum Particularium species, exaltationes, potestates, & latitudines inueniremus, aliam Anatomiam aggressi sumus, quae latam prouinciam prioris, certis morborum impuritatibus dispensaret. Ita enim uia ascendendi ad superiora remedia opportunè demonstrabatur, & canones ostendebantur in censuris remediorum utiles.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
