# Idea medicinae philosophicae 368

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/368

Galenus uerò, nominum errore & angusta egestate deceptus, ludicationes medendi Hippocraticas, iniusta metamorphosi ad calefactiones ac refrigerationes retraxit. Quid illi in mentem uenit, si librum Hippocratis De antiqua Medicina perlegit, ubi ex professo contra eos disputat, qui nouas hypotheses & Indicationes, in curatio nibus proposuerunt, qui calefactiones, refrigerationes, humectationes, exiccationes, morborum causas & curationes esse dixerunt: demonstrans, nec generationes, nec curationes morborum, illis qualitatibus rectè attribui, neque reperiri quippiam in Naturâ, quod per se, uel sine Potestatum admixtione, calidum sit, uel frigidum, humidum, siccum, & qui frigido morbo laborat, iuxta illos qui nouas hypotheses introduxerunt, calido remedio curari, debere: sed quali calore: alij enim sunt salsi, alij amari, alij austeri, alij acres, alij acerbi, alij alijs potestatibus insigniti: itaque delirare eos in suis Methodis phantasticis et effictis.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
