Latin
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 369
Unproofread scanNot analysed yet
Ibidem asseuerat, homines ob calorem non febricitare, neque solum calorem esse causam febris, sed quia idem sit amarum &calidum, acutum, acre &calidum, falsum &calidum, &quia aliae facultates infinitae, calori permixtae sint: ab una enim radice, semine, impuritate, fluunt signaturae colorum, saporum, odorum, figurarum, coagulationum, &similium: quemadmodum saepe antea exposuimus. Eodem pacto frigidum alijs potestatibus coniungitur. Itaque in morhis, Potestates, quia radicum proprietates magis referunt, symptomatum esse authores: salsum, amarum, arre, acutum, austerum, Potestates habere, dolores inferre, concurrere uerò calores, siccitates, frigiditates, humiditates, acuentes &augentes Potestatum effectiones, Potestatem tamen nullam, radicali proprietatę &scientia insignitam, possidere. Copiosa deinceps Demonstratione, ex curandi ratione, morborum generatione, alijsque indicijs desumta, Galenica Theoremata intemperię laborantia, ipse Hippocrates, praedicto loco confundit. Et miror Galenum, libellum illum, ad familiam adulterinorum, supposititiorum, non relegasse, posteaquam tam manifestè, quasi ex diametro, cum tota ipsius Medicina pugnet: id quod clarius in Paraphrasi super eundem librum Hippocratis, patefecimus. In leniendis dos loribus &caloribus, unum habent commune remedium cum ueris Medicis, uenae scilicet sectionem, quo si destituerentur, planè deplorati essent. Sed neque in omnibus doloribus uel caloribus locum habet.