# Idea medicinae philosophicae 372

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/372

alijsue partibus inhaerentibus, concoctiones, mitigationes, contemperationes absoluent: at uerò in talibus morbis, curationes maturatiuae non requiruntur. Licet confestim purgantia uel resoluentia exhibere impuritates enim superficiariae sunt, & facilè mobiles. Quid sit concoctio apud Hippocratem, & qua ratione absoluatur, ipse expoluit, in libro deantiqua Medicina, inquiens: [GR]τ πεφθέναι γίνεται ἐκ τοῦ μιχθῆται κρηθῆναι καὶ ἡλλκλοισι ὀυνε ψυτεναν[/GR]: id est, Concoctiones perficiuntur, ex mixtione, contemperatione, & mutua permixtarum rerum digestione. Ita enim potestatum acrimoniae mitigantur, extremitates & exaltationes contemperantur, dolores, calores, & uniuersa symptomata leniuntur. Aequipollent igitur hae Indica, tiones curatiuę, per Mitigatiua apud PARACELSVM curare, per Concoctiones apud Hippocratem, per Epicrasin apud Galenum. Neque in omnium morborum curationibus necessariae sunt. Antea diximus, in morbis qui constant ex impuritatibus mobilibus, superficiarijs, qui non egerunt fixas radices, quales sunt febres plurimae, catarrhi, tusses, raucedines, & similes affectus, non opus esse hisce indicationibus. Tutò tolluntur, & subito, purgantium uel mundificantium ope. Rursus, uehementiores & periculosiores affectus, ut febres nonnullae & apostemata, in quibus impuritatum resolosiones mobiles sunt, facile obtemperantes, neque ad difficiles coagulationes destinatae, quod ex dolorum signaturis & symptomatum inconstantibus & turgidis efferuescentijs deprehenditur, etiam in principijs purgationes admittunt, quarum efficientia saepe sublatis morborum feruidis & mobilibus impuritaribus, concoctionis officia superuacanea postea relinquantur. At uero impuritates febriculosae & inflammatoriae, quę Tincturas habent difficiliores, quarum resolutiones & uapores, eoagusationes admittunt fixas, difficulter resolubiles (tales in suspectis partibus et consentaneis mineris perpetuo recipiuntur) per Epicrasin, Concoctionem, uel Mitigationem tutssime curantur.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
