Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 381
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò si symptomata superuenerint, altioribus impuritatibus, antea in corpore latentibus ex repletione &intemperata uiuendi ratione, excitatis: in his Indicationes purgandi, resoluendi, abluendi, et consumendi impuritates, non perficiuntur crudis illis &impotentibus laxatiuis. Subtilioribus &potentioribus mundificantibus opus est. Rectè igitur remediorum differentiae, ex diuersis morborum natiuitatibus, &curandi rationibus desumuntur: ut sint alia, [GR]Διαλεκτικα[/GR], id est, quae solo Regimine, &debita administratione rerum non naturalium, curationes perficiant: appellabimusque huiusmodi remedia, Alimentaria, quia proprietates alimentorum imitantur, &sunt alimenta, morbosque alimentarios solummodo curant. Rursus, alia remedia, sunt Medicinalia, altiora &it feriora, in quibus potentiores proprietates conspiciuntur. Hęc remedia, sola &fincera difficulterassum untur, &symptomata grauia adducunt, nisi praeparatione innoxia reddantur, quia uires Mechanicorum humani corporis excedunt. In morbis grauioribus adhibentur talia. Nonnulla, uenenata planè sunt, ut antimonium, mercurius, sulphur, uitriolum Mineralia ferè omnia, helleborum, tithymallus, colocynthis, scammonea, opium, mandragora, cicuta. Horum usus in morbis grauissimis necessarius est, si debiliora à potentioribus transplantari debent. Sine praeparatione huiusmodi nullo pacto adhiberi debent. Frustra, lacte &cyto nijs nutriuntur: frustra, odoratis, &cordialibus amica redduntur. Quòd si crudis his uti uelimus, magna praecautione opus est. Vires aegrotantis, aetas, habitus, morbus, consuetudo, &huiusmodi circumstantiae conuocandae sunt: ex harum collatione decernendum, an admimendus fit usus illorum, uel relinquendus.