# Idea medicinae philosophicae 384

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/384

In secundo remediorum genere, proprietates purgantes, resoluentes, mundificantes, diureticae, diaphoreticę constringentes, attrahentes, sistentes, anodynae, somniferę, prioribus similes reperiuntur, sed ualidiores, in quibus spirituum eoagulationes, calores, sapores, odores, Mechanicis, Vulcanis, uel Archaeis humanae Anatomię, difficulter obtemperant. Necessarius est usus horum remediorum. Impuritates enim, quae ualidiores radices posuerunt, Alimentarijs remedijs non cedunt. Venenata quoque, eadem necessitate, in curationibus saepe aduocantur, uigilijs & doloribus opiata postulantis bus, morborumque fixis radicibus, purgationes antimoniales, uitriolatas, mercuriales, requirentibus. Hę necessitates, Compositionum, & Praeparationum leges introduxerunt: de quibus mox dicemus, absoluta proprietatum explicatione.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
