Latin
EEI......IBICDES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Has ego contemplationes uerè Philosophicas arbitror: &Medicinam quę histę fundamentis innititur, Philosophicam appellare ausus fui. Et quamuis, ut antea quoque diximus, uniuersa Medicina, in Balsaimo, &uitali illo Sulphure contineatur, totius Naturae thesauro, adeoque unica illius potestate, omnes omnium morborum curationes absolui possint: nihiloninus rerum affinitas &conspiratio suadet, Bementorum quoque doctrinam, Generationum &Transplantationum, Medico adiungendam esse. Ita enim authoritate stabili &perfecta Scientia instructus, prouinciae suae gubernationem, summa pruden tia administrabit. Quia uerò patrocinium eorum suscepimus, qui adhuc in tenebris &umbra uersantur. si non lucem, lucis certè sidelem adumbrationem, hisce legibus ostendemus. Principio, Elementorum conditiones, officia &naturas explicabimus. Deinde Semina &Astra omnium Elementorum unà cum proprietatibus differentijsque suis, adiungemus. Tertio, Principia constituemus omnium corporum, quae sunt uestimenta &domicilia Seminum, in hanc mun danam secnam progredientium, opportunè subiungentes Generationum, Mixtionum &Transplantationum dectrinam; foecundam copiosa explicatione fructuum, ex Seminibus &Elementis prodeuntium. Tum uerò, tempestiuum fuerit, ad humanam lithuri giam descendere, procreationem hominis declarare, partium conformationes, situs, consensus, facultates &actiones. adeoque sanitatis &actionum omnium na turalium cauias &modos aperire. Morborum quoque enerationes, Transplantationes, Semina, Elementa, Principia, curandi rationes, Remediorum na turas, differentias, praeparationes &legitimas administrationes, adiungentes, Artem constituemus, Prin cipiorum inuicta neritatestabilitam. π λες έ ORVM CONDITIOELE. NIEI.