Latin
4
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Singulorum placita accuratius rimari nostri non est propositi. Satis fuerit, famosiores Sectas, &eos qui fata Medicorum hactenus in Orbe gubernarunt, nominasse. Qui plura Medicorum genera cognoscere uoluerit, Plinium &Historicos consulat. Quod ad altiores attinet Medicos &Philosophos, qui diuiniore artis origine, potentioreque medendi ratione usi sunt, quia mortalium consuetudine neglecta, solitudines quaesiuerunt, famae popularis egregij hostes, Commentariaque reliquerunt, obscuritatum &aenigmatum plena, apud uulgus ac populares mortalium coetus, memoriam famamque in totum amiserunt: quo fit, ut Historicorum Annales effugerint. Semen nihiloninus immortale, &perenni multiplicatione in aeuum duraturum, relinquerunt. Horum uestigijs insistens THEOPHRASTVS ille PARACELSVS, nostris temporibus uniuersam Medicinam immutauit. Elementorum naturas &conditiones longè diuerso modo exponens, Generationum ac Transplantationum doctrinam cumulatè clareque proposuit. Astronomiae uitalis Methodum reuocans, morborum Generationes &Transplantationes alijs Mechanicis ascripsit, repudiata humorum familia. Horum loco Mineralia introduxit, corporaque omnia ex Mineralibus constare authoritate mundanae Anatomiae, demonstrauit. Indicationes curandi, nouas planè, sed magna latitudinis potestate explicatas, adiecit, &coetus omnium Medicorum, inexpectata hac artis innouatione, taedio, poenitentia, ira &confusione repleuit.