# Idea medicinae philosophicae 4

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/4

Singulorum placita accuratius rimari nostri non est propositi. Satis fuerit, famosiores Sectas, & eos qui fata Medicorum hactenus in Orbe gubernarunt, nominasse. Qui plura Medicorum genera cognoscere uoluerit, Plinium & Historicos consulat. Quod ad altiores attinet Medicos & Philosophos, qui diuiniore artis origine, potentioreque medendi ratione usi sunt, quia mortalium consuetudine neglecta, solitudines quaesiuerunt, famae popularis egregij hostes, Commentariaque reliquerunt, obscuritatum & aenigmatum plena, apud uulgus ac populares mortalium coetus, memoriam famamque in totum amiserunt: quo fit, ut Historicorum Annales effugerint. Semen nihiloninus immortale, & perenni multiplicatione in aeuum duraturum, relinquerunt. Horum uestigijs insistens THEOPHRASTVS ille PARACELSVS, nostris temporibus uniuersam Medicinam immutauit. Elementorum naturas & conditiones longè diuerso modo exponens, Generationum ac Transplantationum doctrinam cumulatè clareque proposuit. Astronomiae uitalis Methodum reuocans, morborum Generationes & Transplantationes alijs Mechanicis ascripsit, repudiata humorum familia. Horum loco Mineralia introduxit, corporaque omnia ex Mineralibus constare authoritate mundanae Anatomiae, demonstrauit. Indicationes curandi, nouas planè, sed magna latitudinis potestate explicatas, adiecit, & coetus omnium Medicorum, inexpectata hac artis innouatione, taedio, poenitentia, ira & confusione repleuit.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
