Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 401
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &alia Remediorum geqera, quae Praeparationum ratione à prioribus differunt. Quemadmodum enim de alimento dicebat Hippocrates: Alimentum est quod nutrit, id est, quod in spirituales uapores conuersum est, ab impuritatibus separatum, digestum &maturatum, à talibus enim uaporibus nutriuntur spiritus uitales, actionum authores: deinde alimentum est &illud, quod nutrit quidem, sed obscurè, aequiuocè, quod adumbrata imagine ueram nutritionem aemulatur: in hoc, exquisita leparatio &digestio non est absoluta: tertiò, alimentum est, quod nutriturum est: talę corporeum existit, et primum subiectum quod resolutionem, separationem &digestionem requirit: ita &nos de Remedijs dicemus: alia remedia sanare morbos, alia ueluti sanare, quaedam sanatura. Quae spiritualia sunt &morbis consentanes, sanant: in quibus uerò impuritates corporeae &cruditates etiamnum relinquuntur, sanant quidem, sed non perfectè, id est, uerae sanationi simile quippiam ostendunt: Cruda uerò, corporea, &immatura remedia, postquam praeparata fuerint, sanationis officia absoluent. Morhorum gradus, Anatomiae, exaltationes, Elementa, &c. subtilitatum &Praeparationum terminos in remedijs constituunt. Febres enim non requirunt tam Spiritualia remedia, quemadmodum epilepsia, podagra, hydrops: neque uentriculus &intestina, synouiae uel sanguinis alimentum expetunt. Haec causa est, cur in multis morbis, corporea quodammodo remedia curationi satisfaciant, sicut in uulneribus, febribus, icteritijs, leuioribus cach exijs, &similibus affectibus apparet.