# Idea medicinae philosophicae 401

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/401

Sunt & alia Remediorum geqera, quae Praeparationum ratione à prioribus differunt. Quemadmodum enim de alimento dicebat Hippocrates: Alimentum est quod nutrit, id est, quod in spirituales uapores conuersum est, ab impuritatibus separatum, digestum & maturatum, à talibus enim uaporibus nutriuntur spiritus uitales, actionum authores: deinde alimentum est & illud, quod nutrit quidem, sed obscurè, aequiuocè, quod adumbrata imagine ueram nutritionem aemulatur: in hoc, exquisita leparatio & digestio non est absoluta: tertiò, alimentum est, quod nutriturum est: talę corporeum existit, et primum subiectum quod resolutionem, separationem & digestionem requirit: ita & nos de Remedijs dicemus: alia remedia sanare morbos, alia ueluti sanare, quaedam sanatura. Quae spiritualia sunt & morbis consentanes, sanant: in quibus uerò impuritates corporeae & cruditates etiamnum relinquuntur, sanant quidem, sed non perfectè, id est, uerae sanationi simile quippiam ostendunt: Cruda uerò, corporea, & immatura remedia, postquam praeparata fuerint, sanationis officia absoluent. Morhorum gradus, Anatomiae, exaltationes, Elementa, &c. subtilitatum & Praeparationum terminos in remedijs constituunt. Febres enim non requirunt tam Spiritualia remedia, quemadmodum epilepsia, podagra, hydrops: neque uentriculus & intestina, synouiae uel sanguinis alimentum expetunt. Haec causa est, cur in multis morbis, corporea quodammodo remedia curationi satisfaciant, sicut in uulneribus, febribus, icteritijs, leuioribus cach exijs, & similibus affectibus apparet.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
