Latin
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 403
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde ex crudis Specificis, spiritualia pręparanda sunt. Potens est Natura metamorphosin sustinere, uirtutum seruata integritate. Actionum particulares et Indiuiduę proprietates, in Pręparationibus saepe mutantur, uniuersales tamen et primae, à quibus uerae morborum sanationes dependent, in legitimis Pręparationibus permanent. Ita mundisi cantia, nunc per aluum, nunc per urinas, nunc per sudores et insensiles Transpirationes, impuritates morborum auferunt. In febrium ordine, nonnullę purgatione per aluum sanantur, aliae per urinas, quędam per sudores &insensiles transpirationes. Vna etiam eademque febris, quae ab initio, electuarijs de succo rosarum, de psyllio, caeterisque per aluum purgantibus sanari poterat, progressu temporis, impuritatibus exaltatis, non per aluum, sed per urinas, per sudores, per insensiles transpirationes mundificari cupit. Rursus, unum idemque remedium, uomitus &alui purgationes ciet, diureticum postea euadet, uel diaphoreticum, consumtiuum mundificatiuum, consolidatiuum, mitigatiuum, &confortatiuum. Ita chelidoniam transformare licet, asarum, cyclaminum, centauream, urticam, &multa Vegetabilia: ita uitriolum, antimonium, tartarum, Praeparatione, diuersis remediorum ordinibus adaptantur. Sunt &aliae Praeparationum differentiae, &Compositionum leges: de quibus suis temporibus &locis agemus. Interpretationes enim faciles aspernantur: difficiles, imperitis odiosae existunt.