# Idea medicinae philosophicae 407

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM NATVRAS IMITARI SIMPLICITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/407

Proinde, qui nunc in Arte consenuecunt, utantur Syrupis, Conditis, Trageu, Electuarijs, Pilulis, Epithematis, Cucuphis, Oxyrrhodynis, vnguentis, in morbis quibus sciunt. Prudentiores enim sunt, quàm ut meis admonitionibus, in hoc necocio egeant. Dietam ordinent, uenas incidant, & magnorum morborum, si non Cyratores, saltem Adulatores sint. Interea, pietatis & praecepti memores, iuniores ad altiora remedia, ad potentiores medendi rationes, indefeßis laboribus & uigilijs inquirendas, candidè adhortentur. Benignum & plenum humanitatis est fateri per quos non profeceris, uel saltem, quantum & quousque profeceris, quitenus uotis & expectationibus tuis responderint euentus. Ita maturescentibus illis, & monita maiorum, tempestiua poenitentiae principia, repetentibus, immor. calis memoriae gratiam referent. Inuidia aliorum ab hac prouincia absterrere eos non debet. Scio & ego, quantis fluctibus me obiecerim. Sed tela aduersariorum praeuisa sunt: minus ferient. Scutum obieci quod aciem facilè retundet. Fuci uerò, magnitudine solùm terribiles sunt, aculeis destituuntur. Quòd si aculeos strenuè quaesiuerint, depositis ignauiae signaturis, subitò in apes transplantabuntur, & nobescum grata concordia ad mellificium conspirabunt. Tum uerò fortiores & plures redditi, ignauum pecus à praesepibus arcebimus, Veritatemque in umbrarum carceribus detentam liberabimus, & liberatam benignè posteritati communicabimus. Iaque admoniti uigilate, & stationis uestrae memores, diligentius Naturae mysteria inquirite. Proprietates Salium, Sulphurearum specierum & Mercuriorum addiscite. Relinquite fatales illas Hypotheses Caliditatum & Complexionum, in perniciem totius Medicinae inuentas. Surgite à somno. Vita enim uigilia est. Papaueris Vrbana pocula admisistu: ex horum fornicatione & somnolenta ebrietate, occasione nacta, Erratica superuenerunt: & nisi aequiora diligentioraque officia pocthac uobis cordifuerint. tertium allud poculum, cuius nomen Verecundiae uinculis etiamnum commuttemus, breui aderit. Iluius molentia Metamorphosei contingent, quae ueniens aetas longa admiratione ridebit. Absit omen: meliora me sperari iubent multorum uoluntates humaniores quodammodo redditae, & Censurarum uiolentiae nonnini mitigatae. Deus Ovt. Max. errantes in viam reuocet, & disiunctas hominum mentes, discussis tenebris conciliet, ut beata illa Vnitate, quam in filio suo anigenito proposuit, adepta. Socij & Ciues coelestis Hierusalem redditi, aterna Veritatis cognitione gaudere possimus. AMEN

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
