Latin
ANACEPHALEOSIS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 409
Unproofread scanNot analysed yet
ANACEPHALEOSIS. PRAECIPVAS TOTIVS PHILOSOPHICAE MEDICINAE CONCLVsiones, iuxtaordinem in superioribus Capitulis seruarum, continens. Medicina morborum omnium, ab Altissimo creata est, &in Natura collocata, quae debirè praeparata, &ab Elementis impuritatibusque admixtis separata, potestate &uitali robore, uniuersos humani corporis languores auferre potestr idque non calefaciendo, refrigerando, humectando, siccando, non abstergendo, incidendo, penetratione, sed longè altiore actionum proprietate: fundaturque in uitali Principio Semine, Balsamo, Vegetabilium, Mineralium &Ansmalium: cui omnium actionum in Natura principium acceptum referimus: adeoque legitima huius Naturę pręparatio et administratio Medicam constituit Scientiam; &Medicos rectè appellat. Quia uerò actionum omnium naturalium fundamenta, in materia illa radicali, Balsamo, &uitali Sulphure continentur, debet Medicus, proprietates, differentias, praeparationes &administrationes huius Naturę, omni sedulitate, cura &diligentia inuestigare. Elementa sunt locam, matrices &domicilia, uitali ualidaque potestate munita, quae semina Generationi consecrata fouent, digestis temporibus suscitant, ad maturitatem promouent, &emeritis receptacula concedunt immutabili quiete beata. Et quia loca sunt, incorporea ut sint, necessitas iubet. Nisi enim essent à dimensionum legibus absoluta, nequaquam corporum, Principiorum &seminum tantam multitudinem tam facile reciperent.