# Idea medicinae philosophicae 42

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NES ET OFFICIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/42

Hoc fonte deriuata clades, uniuersam Philosophiam in quinauit, obscuratis Generationum & Transplantationum legibus, Mixtionum confusa lithurgia, scecunda errorum progenie, qualitatibus & imaginarijs complexionibus omnia repleuit. Et tandem eò inscitiae uentum est, ut Elementa à Principijs discerni non possent, confusis proprietatibus, & promiscuè usurpatis. Hippocra tes certè, uel quicunque author fuit libelli illius qui De humana Natura circumfertur, fatetur in principio, se de Elementorum naturis non altius scrutari, quàm Medicinae usus & humanae Naturae conditio postularit. Demonstrauit igitur ex unico Elemento non constare hominem, quia doleret: redarguens eos qui ex solo Sanguine, Pituita uel Bile, humanam Naturam componi asseuerauerant. Itaque de Elementis loquitur Principiorum commixtione foecundis: quibus Elementi & Principii appellationem, in particulari doctrina Generationum ac Transplantationum, promiscuè accommodare licet, Philosophorum libertate & exemplo freti: notiones uerò rerum confundere, & simplices Elementorum naturas, ex concretis & multa ueste indutis aestimare, absurdum est.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
