# Idea medicinae philosophicae 44

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NES ET OFFICIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/44

Calidi, frigidi, humidi, sicci appellationes millies repudiasset, si praeuidisset errores, fatuitates & ruinas illorum occasione in Medicam facultatem postea introductos. Etenim Elementorum essentias esse dixerunt: Mixtionum, sanitatis, & morborum authores. Curationum quoque leges, suspecta facilitate, ex earum harmonia & contrarietate confecerunt: adeoque inaudita Demonstrationum methodo, ex qualitatum numero, Elementorum numerum & proprietates constituere ausi fuerunt. Summas illas qualitates & uehementissimas, non nisi in summis corporibus reperiri posse: eaque non esse infinita, sed quatuor solùm, ubi ignis caliditatem (de utroque uehementer dubitant) animaduerterunt. Rectius fecissent, si ex procreationum diuersitate & numero; Elementorum ordines deduxissent. In singulis enim Elementis, insignes sunt procreationum & seminum differentiae: quamuis uicinum uicino plurimum consentiat: quo fit, ut unum globum constituant. Deprehendissent Firmamenti fructus, quos ipsi uaporibus & exhalationibus, puerili errore, ascribunt, aëris ferè similes, sed languidiores, & Mannae, roris, multas species: Aquae mineralia, metalla, lapides: Terrae herbas: ut Animalium ordines sileam. Quicquid igitur tales fructus perpetua uirissitudine subministrare & fouere potest, iure optimo Elementum appellabitur: summa caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, steriles huius lithurgiae dispensatores fuerint. At dicent, Mistione & congressu generationes absoluent. Rectè: quae miscentur & componuntur, generationes & fructus producunt: Elementa uerò, de quibus nunc agimus, constanter asseueramus non misceri. Philosophorum quidem authoritate receptum est, Elementa misceri: at uerò Generationum fontes, Seminum progressiones, & Transplantationum modos, dum scrutantur, aliorum Elementorum ministerio utuntur, prima illa & summa Naturae fundamenta nequaquam attingunt. Et semina uniuersa, quia mundanam oeconomiam aemulantur, in Generationum lithurgia, adumbratam Elementorum & Principiorum analogiam ostendunt. Atque hoc pacto rebus omnibus, quatuor inesse Elementa fatemur, eaque misceri, conseruari, beneficio Balsami & radicalis Tincturae.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
